[13]
quae cum omnia facta sint1, tamen unam solam scitote
esse civitatem Mamertinam quae publice legatos, qui
istum laudarent, miserit. eius autem legationis principem,
civitatis nobilissimum civem2, C. Heium, iuratum dicere
audistis isti navem onerariam maximam Messanae esse
publice coactis operis aedificatam; idemque Mamertinorum
legatus, istius laudator, non solum istum bona sua,
verum etiam sacra deosque penatis a maioribus traditos
ex aedibus suis eripuisse dixit. praeclara laudatio, cum
duabus in rebus legatorum una opera consumitur, in
laudando atque repetendo3! atque ea ipsa civitas qua
ratione isti4 amica sit, dicetur certo loco; reperietis enim,
quae causae benivolentiae Mamertinis erga istum sint5, eas
ipsas causas satis6 iustas esse damnationis. Alia civitas
nulla, iudices, publico consilio laudat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.