[127]
cum suffragiis tres ex tribus generibus creati
sunt, res revocatur ad sortem. perfecerat iste imperio ut
pro suffragio Theomnastus, familiaris suus, in tribus illis
renuntiaretur: in sorte, cui imperare non potuerat1, exspectabant
homines quidnam acturus esset. homo, id quod
erat facillimum, primo vetat sortiri: iubet extra sortem
Theomnastum renuntiari. negant id Syracusani per religiones
sacrorum ullo modo fieri posse, fas denique negant
esse. iubet iste sibi legem recitari2. recitatur; in qua
scriptum erat ut, quot essent renuntiati, tot in hydriam
sortes conicerentur; cuium3 nomen exisset, ut is haberet id
sacerdotium. iste homo ingeniosus et peracutus, 'optime,'
inquit, 'nempe scriptum ita4 est, QVOT RENVNTIATI ERVNT.
quot ergo, inquit, sunt5 renuntiati?' respondent, 'tres.'
'numquid igitur oportet nisi tres sortis conici, unam
educi?' 'nihil.' conici iubet tres, in quibus omnibus
esset inscriptum nomen Theomnasti. fit clamor maximus,
cum id universis indignum ac nefarium videretur. ita
Iovis illud sacerdotium amplissimum per hanc rationem
Theomnasto datur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.