[122]
Halaesini pro multis ac magnis suis maiorumque suorum
in rem publicam nostram meritis atque beneficiis suo iure
nuper, L. Licinio Q. Mucio consulibus, cum haberent inter
se controversias de senatu cooptando, leges ab senatu
nostro petiverunt. decrevit senatus honorifico senatus
consulto ut iis1 C. Claudius Appi filius pulcher praetor de
senatu cooptando leges conscriberet. C. Claudius, adhibitis
omnibus Marcellis qui tum erant, de eorum sententia leges
Halaesinis dedit, in quibus multa sanxit de aetate hominum,
ne qui2 minor xxx annis natus, de quaestu, quem
qui fecisset ne legeretur, de censu, de ceteris rebus: quae
omnia ante istum praetorem et nostrorum magistratuum
auctoritate et Halaesinorum summa voluntate valuerunt.
ab isto et praeco, qui voluit, illum ordinem pretio mercatus
est, et pueri annorum senum septenumque denum senatorium
nomen nundinati sunt; et quod Halaesini, antiquissimi
et fidelissimi socii atque amici, Romae impetrarant,
ut apud se ne suffragiis quidem fieri liceret, id pretio ut fieri
posset effecit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.