[113]
estne hic qui apud
Cn. Pompeium, clarissimum virum, cum accusatus esset,
quod propter C. Mari familiaritatem et hospitium contra
rem publicam sensisse eum inimici et accusatores eius
dicerent, cumque1 magis invidioso crimine quam vero
arcesseretur, ita a2 Cn. Pompeio absolutus est ut in eo ipso
iudicio Pompeius hunc hospitio suo dignissimum statueret3?
ita porro laudatus defensusque ab omnibus Siculis ut idem
Pompeius non ab homine solum, sed etiam a provincia tota
se huius absolutione inire gratiam arbitraretur? postremo
estne hic qui et animum in rem publicam habuit eius modi
et tantum auctoritate apud suos civis4 potuit ut perficeret in
Sicilia solus te praetore, quod non modo Siculus nemo sed
ne Sicilia quidem tota potuisset, ut ex oppido Thermis
nullum signum, nullum ornamentum, nihil ex sacro5, nihil
de publico attingeres, cum praesertim et essent multa praeclara
et tu omnia concupisses?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.