[104]
quae cum ita essent, tantane amentia praeditus
atque audacia fuisti ut in re tam clara, tam testata,
tam abs te ipso pervulgata tabulas publicas corrumpere
auderes? at quem ad modum corrupisti? nonne ita ut
omnibus nobis tacentibus ipsae tuae te1 tabulae condemnare
possent? cedo2, quaeso, codicem, circumfer, ostende.
videtisne totum hoc3 nomen, coram ubi facit delatum, esse
in litura? quid fuit istic antea scriptum? quod mendum
ista litura correxit? quid a nobis, iudices, exspectatis
argumenta huius criminis? nihil dicimus; tabulae sunt
in medio, quae se corruptas atque interlitas esse clamant.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.