[93]
tamen HS sescenta milia cum accepta
rettulisset, HS quinquaginta milia soluta non sunt; homines,
posteaquam reus factus est, redditi alii alii etiam12 nunc retinentur;
peculia omnium3 vicariique4 retinentur.haec est
istius praeclara tutela. en cui tuos liberos committas, en
memoriam5 mortui sodalis, en metum vivorum existimationis!
cum tibi se tota Asia spoliandam ac vexandam praebuisset,
cum tibi6 exposita esset omnis ad praedandum Pamphylia,
contentus his tam opimis7 rebus non fuisti? manus a tutela,
manus a pupillo, manus a sodalis filio abstinere non potuisti?
iam te non Siculi, non aratores, ut dictitas, circumveniunt,
non hi8 qui decretis edictisque tuis in te concitati infestique
sunt: malleolus a me productus est et mater eius atque
avia, quae miserae9 flentes eversum a te puerum patriis10 bonis
esse dixerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 redditi alii alii etiam scripsi: redditi alii etiam SDp rell. praeter r. aliis (= alii sunt?) redditi alii etiam.
2 Vulg. alii redditi alii etiam
4 vicariique habet in mg. p (m. pr.) 'servi in loco manumissorum suppositi'
5 memoria G2Kb
6 tibi om. G1
7 optimis codd.
8 hi codd.: ii Iord.
9 misereZZZ Sp: misere D al. r
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.