[91]
nam malleolus in provinciam
sic copiose1 profectus erat ut domi prorsus nihil2 relinqueret;
praeterea pecunias occuparat apud populos et syngraphas
fecerat, argenti optimi caelati grande pondus secum tulerat,
nam ille quoque sodalis istius3 erat in hoc morbo et cupiditate;
grande pondus argenti, familiam magnam, multos artifices,
multos formosos homines reliquit. iste quod argenti placuit
invasit; quae mancipia voluit abduxit; vina ceteraque quae
in Asia facillime4 comparantur, quae ille reliquerat, asportavit;
reliqua vendidit, pecuniam5 exegit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.