[90]
sunt Romae legati Milesii, homines nobilissimi ac principes
civitatis, qui tametsi mensem Februarium et consulum
designatorum nomen exspectant, tamen hoc tantum facinus
non modo negare interrogati, sed ne producti quidem
reticere poterunt: dicent, inquam, et religione adducti et
domesticarum legum metu, quid illo myoparone factum
sit,
ostendent C. Verrem, in ea classe quae contra piratas aedificata
sit, piratam ipsum consceleratum fuisse.
C. Malleolo, quaestore Cn. Dolabellae, occiso1 duas sibi
hereditates venisse arbitratus est, unam quaestoriae procurationis,
nam a Dolabella statim pro quaestore iussus est
esse; alteram tutelae, nam cum pupilli malleoli tutor esset,
in bona eius impetum fecit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 dolobellae occiso: in his verbis incipit codex S, mutilus
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.