[81]
huic homini parcetis igitur, iudices, cuius tanta
peccata sunt ut ii quibus iniurias fecerit neque
legitimum tempus exspectare ad ulciscendum1 neque vim
tantam doloris in posterum differre potuerint? circumsessus
es. A quibus? A Lampsacenis. barbaris hominibus, credo, aut
iis qui populi Romani nomen contemnerent. immo vero ab
hominibus et natura et consuetudine et disciplina lenissimis,
porro autem populi Romani condicione sociis, fortuna
servis, voluntate supplicibus: ut perspicuum sit omnibus,
nisi tanta acerbitas iniuriae, tanta vis sceleris fuisset ut
Lampsaceni moriendum sibi potius2 quam perpetiendum putarent,
numquam illos in eum locum progressuros fuisse ut
vehementius odio libidinis tuae quam legationis metu moverentur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.