[6]
etenim sine dubio,
iudices, in hac causa ea
res in discrimen adducitur. reus est enim nocentissimus; qui si
condemnatur, desinent homines dicere his iudiciis pecuniam
plurimum posse; sin absolvitur, desinemus nos de iudiciis
transferendis recusare.
tametsi de absolutione istius neque ipse iam sperat nec populus Romanus metuit: de impudentia singulari, quod adest, quod respondet, sunt qui mirentur1. mihi pro2 cetera eius audacia
atque amentia ne hoc quidem mirandum videtur; multa enim et in deos et in homines impie nefarieque commisit, quorum scelerum poenis agitatur et
a mente consilioque deducitur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.