[62]
at, credo, in hisce solis rebus indomitas cupiditates atque effrenatas habebat: ceterae libidines eius ratione aliqua aut modo continebantur. quam multis istum ingenuis, quam multis
matribus familias in illa taetra atque impura legatione vim attulisse existimatis? ecquo1 in oppido pedem posuit ubi non plura stuprorum flagitiorumque suorum quam2 adventus sui vestigia
reliquerit? sed ego3 omnia quae negari poterunt praetermittam; etiam haec quae certissima sunt et clarissima relinquam; unum aliquod de nefariis istius factis eligam, quo
facilius ad Siciliam possim aliquando, quae mihi hoc oneris negotique imposuit, pervenire.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.