[59]
socii vero nationesque exterae spem omnem1 tum primum
abiecerunt rerum ac fortunarum suarum, propterea quod casu legati ex
Asia atque Achaia plurimi Romae tunc fuerunt, qui deorum simulacra
ex suis fanis2 sublata in foro venerabantur, itemque3 cetera signa et
ornamenta cum cognoscerent, alia alio in loco lacrimantes
intuebantur. quorum omnium hunc sermonem tum esse audiebamus,
nihil esse quod quisquam dubitaret de exitio sociorum atque
amicorum, cum quidem viderent in foro populi Romani, quo in loco
antea qui sociis iniurias fecerant accusari et condemnari solebant,
ibi esse palam posita ea quae ab sociis per scelus ablata
ereptaque essent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.