[48]
Latonam ex longo errore et fuga gravidam
et iam ad pariendum1 temporibus exactis confugisse Delum atque ibi2
Apollinem Dianamque peperisse? qua ex opinione hominum illa
insula eorum deorum sacra putatur, tantaque eius auctoritas religionis
et est et semper fuit ut ne Persae quidem, cum bellum toti Graeciae, dis
hominibusque3, indixissent, et mille numero navium classem ad Delum
adpulissent, quicquam conarentur aut violare aut attingere. hoc tu fanum
depopulari4, homo improbissime atque amentissime,
audebas? fuit ulla5 cupiditas tanta quae tantam exstingueret religionem?
et si tum haec non cogitabas, ne nunc quidem recordaris nullum esse tantum
malum quod non tibi pro sceleribus tuis iam6 diu
debeatur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.