[38]
etenim si haec perturbare omnia ac permiscere volumus, totam vitam periculosam, invidiosam1, infestamque
reddemus,—si nullam religionem sors habebit, nullam
societatem coniunctio secundae dubiaeque fortunae,
nullam auctoritatem mores atque instituta2 maiorum. omnium
est communis inimicus qui fuit hostis suorum. nemo umquam
sapiens proditori credendum putavit. ipse Sulla, cui adventus
istius gratissimus esse debuit, ab se hominem atque ab exercitu
suo removit: Beneventi esse iussit apud eos
quos suis partibus amicissimos esse intellegebat, ubi iste
summae rei causaeque nocere nihil3 posset. ei postea praemia
tamen liberaliter tribuit, bona quaedam proscriptorum in agro
Beneventano diripienda concessit, habuit
honorem ut proditori, non ut amico fidem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.