[37]
P.
LENTVLO L. TRIARIO1 QVAESTORIBVS VRBANIS RES
RATIONVM RELATARVM. Recita2. ex SENATVS CONSVLTO. Vt
hoc pacto rationem referre liceret, eo Sullanus repente factus est,
non ut honos et dignitas nobilitati restitueretur.
quodsi illinc inanis profugisses, tamen ista tua fuga nefaria proditio consulis tui conscelerata3 iudicaretur. 'malus civis, improbus consul, seditiosus homo Cn. Carbo fuit.' fuerit aliis:
tibi quando4 esse coepit? posteaquam tibi pecuniam, rem frumentariam, rationes omnis suas exercitumque commisit. nam si tibi antea displicuisset, idem fecisses5 quod anno post M. Piso.
quaestor cum L. Scipioni consuli obtigisset, non attigit pecuniam, non ad exercitum profectus est; quod de re publica sensit, ita sensit ut nec fidem suam nec morem maiorum nec
necessitudinem sortis laederet.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.