[28]
possum deinceps
totam rem explicare1, deinde ad extremum id quod accidit dicere,
Dionem HS deciens centena milia numerasse ut causam certissimam
obtineret; praeterea greges equarum2 eius istum abigendos curasse,
argenti, vestis3 stragulae quod fuerit curasse auferendum. haec neque
cum ego dicerem neque cum tu negares, magni momenti nostra esset
oratio. quo tempore igitur auris iudex erigeret animumque attenderet?
cum Dio ipse prodiret, cum ceteri qui tum in Sicilia negotiis
Dionis interfuissent, cum per eos ipsos dies per quos causam Dio
diceret reperiretur pecunias sumpsisse mutuas, nomina sua exegisse,
praedia vendidisse; cum tabulae virorum bonorum proferrentur; cum
qui pecuniam Dioni dederunt dicerent se iam tum audisse eos4
nummos sumi ut Verri darentur; cum amici, hospites, patroni
Dionis, homines5 honestissimi, haec eadem se audisse dicerent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.