neminem vestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies
sermonem vulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse, C. Verrem
altera actione responsurum
non esse neque ad iudicium adfuturum. quae fama non idcirco solum emanarat
quod iste certe statuerat ac deliberaverat non adesse, verum etiam quod nemo
quemquam tam audacem, tam
amentem, tam impudentem fora arbitrabatur qui tam nefariis criminibus, tam
multis testibus1 convictus ore iudicum aspicere aut os suum populo Romano
ostendere auderet.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.