[15]
quapropter omnes in hoc1 iudicio conentur omnia; nihil
est iam2 quod in hac causa peccare quisquam, iudices3, nisi
vestro periculo possit. mea quidem ratio cum in praeteritis rebus est cognita, tum in reliquis explorata atque provisa est. ego meum studium in rem publicam iam illo tempore ostendi cum
longo intervallo veterem consuetudinem rettuli, et rogatu sociorum atque amicorum populi Romani, meorum
autem necessariorum, nomen hominis audacissimi detuli. quod meum factum lectissimi viri atque ornatissimi, quo in numero e4 vobis complures fuerunt, ita probaverunt5 ut ei qui istius
quaestor fuisset, et ab isto laesus inimicitias iustas persequeretur, non modo deferendi nominis, sed ne subscribendi
quidem, cum id postularet, facerent potestatem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.