[152]
hic istius scelerato nefarioque latrocinio
bonis patriis fortunisque omnibus spoliatus venit in iudicium,
si nihil aliud, saltem ut eum1 cuius opera ipse multos annos
esset2 in sordibus paulo tamen obsoletius vestitum videret.
itaque tibi, Hortensi, non illius aetas, sed causa, non vestitus,
sed fortuna popularis videbatur, neque te tam commovebat3
quod ille cum toga praetexta, quam quod sine
bulla venerat. vestitus enim neminem commovebat4 is quem
illi mos et ius ingenuitatis dabat; quod ornamentum pueritiae
pater dederat, indicium atque insigne fortunae, hoc ab isto
praedone ereptum esse graviter tum5 et acerbe homines
ferebant.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.