[151]
hic etiam priore actione Q. Hortensius pupillum
Iunium
praetextatum venisse1 in vestrum conspectum et stetisse cum2
patruo testimonium dicente questus est, et me populariter
agere atque invidiam commovere, quod puerum producerem,
clamitavit. quid erat, Hortensi, tandem in illo puero
populare, quid invidiosum? Gracchi, credo, aut Saturnini
aut alicuius hominis eius modi3 produxeram filium, ut nomine
ipso et memoria patris animos imperitae multitudinis commoverem4.
P. Iuni5 erat, hominis de plebe Romana, filius,
quem pater moriens cum tutoribus et propinquis, tum legibus
tum aequitati magistratuum, tum iudiciis vestris commendatum6
putavit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.