[145]
id quod vos vidistis; omnes
illae columnae, quas dealbatas videtis, machina adposita
nulla impensa deiectae eisdemque1 lapidibus repositae sunt.
hoc tu HS DLX milibus locavisti. atque in illis columnis
dico esse quae a tuo redemptore commotae non sint; dico
esse ex qua tantum tectorium vetus deiectum2 sit et novum
inductum. quodsi tanta pecunia columnas dealbari putassem,
certe numquam aedilitatem petivissem3.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.