[144]
hic te si res ipsa, si indignitas
iniuriae tuae non commovebat, si pupilli calamitas, si
propinquorum lacrimae, si1 D. Bruti, cuius praedia suberant2,
periculum, si M. Marcelli tutoris auctoritas apud te ponderis
nihil habebat, ne illud quidem animadvertebas, eius modi
fore hoc peccatum tuum quod tu3 neque negare posses,
—in tabulas enim legem4 rettulisti,—neque5 cum defensione
aliqua confiteri? addicitur opus6 HS DLX milibus, cum
tutores HS CCID~ CCIO~ CCI39 CCIOO id opus ad illius
iniquissimi hominis7 arbitrium se effecturos esse clamarent.
etenim quid erat operis?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.