[142]
'si pupillo
opus redimitur, mihi praeda de manibus eripitur. quod
est igitur remedium? quod? ne liceat pupillo redimere.'
Vbi illa consuetudo in bonis praedibus praediisque vendundis1
omnium consulum, censorum, praetorum, quaestorum
denique, ut optima condicione sit is cuia res sit2, cuium
periculum? excludit eum solum cui prope dicam soli
potestatem factam3 oportebat. quid enim? quisquam ad
meam pecuniam me invito adspirat, quisquam accedit4?
locatur opus id quod ex mea pecunia reficiatur; ego me
refecturum5 dico; probatio futura est tua, qui locas; praedibus
et praediis populo6 cautum est; et, si non putas
cautum, scilicet tu, praetor79, in mea bona quos voles
immittes, me ad meas fortunas defendendas accedere non
sines10.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 vendundis V Asc.: vendendis p rell.
2 res sit pbδ: res V: res est Prisc.
3 factam V: factam esse p rell.
4 quisquam acc. V: quid acc. p rell.
5 refecturum V (i, §138): ref. esse p rell.
6 pupillo V
7 et... ilico tu praetor Kays.: cautum esse, tu Stuerenb.: et si non putas (sc. cautum7 esse) caveas licet.
8 cauta p
9 Tu praetor... immittes? Halm
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.