[118]
ac1, per deos immortalis! quid est quod de hoc dici
possit? iterum enim iam quaero abs te, sicut modo in illo
capite Anniano de mulierum hereditatibus, nunc in hoc de
hereditatum possessionibus, cur ea capita in edictum provinciale
transferre nolueris. Vtrum digniores homines existimasti2
eos3 qui habitant in provincia quam nos qui aequo
iure uteremur, an aliud Romae aequum est, aliud in Sicilia?
non enim hoc potest hoc loco dici, multa esse in provinciis
aliter edicenda; non de hereditatum quidem possessionibus,
non de mulierum hereditatibus. nam in utroque4 genere
video non modo ceteros, sed te ipsum totidem verbis edixisse
quot verbis5 edici Romae solet. quae Romae magna
cum infamia pretio accepto edixeras, ea sola te, ne gratis in
provincia male audires, ex edicto Siciliensi sustulisse video.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.