[114]
pater dat filiae, prohibes; leges sinunt,
tamen te interponis! de suis bonis ita dat ut ab iure non
abeat; quid habes quod reprehendas? nihil, opinor. at
ego concedo; prohibe, si potes, si habes qui te audiat, si
potest tibi dicto audiens esse quisquam1. eripias tu voluntatem
mortuis, bona vivis, ius omnibus? hoc populus
Romanus non manu vindicasset, nisi te huic tempori atque
huic iudicio reservasset?
posteaquam ius praetorium constitutum est, semper hoc
iure usi sumus: si tabulae testamenti non proferrentur, tum
ut uti2 quemque potissimum heredem esse oporteret, si is
intestatus3 mortuus esset, ita secundum eum possessio daretur.
quare hoc sit aequissimum facile est dicere, sed in re tam
usitata satis est ostendere omnis antea ius ita dixisse, et hoc
vetus edictum translaticiumque esse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.