[112]
tu ipse ex
Siciliensi edicto hoc sustulisti; voluisti, ex improviso si
quae res nata esset1, ex urbano edicto decernere. quam
postea tu tibi2 defensionem relinquebas, in ea maxime offendisti,
cum tuam auctoritatem tute ipse edicto provinciali
repudiabas.
atque ego3 non dubito quin, ut mihi, cui mea filia maxime
cordi est, res haec acerba videtur atque indigna, sic uni
cuique vestrum, qui simili sensu atque indulgentia filiarum
commovemini. quid enim natura nobis iucundius, quid
carius esse voluit? quid est dignius in quo omnis nostra
diligentia indulgentiaque consumatur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.