[109]
de iure vero civili si quis novi
quid instituit1, is non2 omnia quae ante acta sunt rata esse
patietur3? cedo mihi leges Atinias, Furias, Fusias4, ipsam,
ut dixi, Voconiam, omnis praeterea de iure civili: hoc
reperies in omnibus statui ius quo post eam legem populus
utatur. qui plurimum tribuunt edicto, praetoris edictum
legem annuam dicunt esse: tu edicto plus amplecteris5 quam
lege. si finem edicto praetoris adferunt Kalendae Ianuariae,
cur non initium quoque edicti nascitur a Kalendis Ianuariis?
an in eum annum progredi nemo poterit edicto quo praetor
alius futurus est, in illum quo alius praetor fuit regredietur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.