[108]
in lege Voconia
non est ' FECIT FECERIT', neque in ulla praeteritum tempus
reprehenditur nisi eius rei quae sua sponte tam1 scelerata et2
nefaria est ut, etiamsi lex non esset, magnopere3 vitanda
fuerit. atque in his4 ipsis rebus multa videmus ita sancta
esse legibus ut ante facta in iudicium non vocentur; Cornelia
testamentaria, nummaria, ceterae complures, in quibus non
ius aliquod novum populo constituitur, sed sancitur ut, quod
semper malum facinus fuerit, eius quaestio ad populum
pertineat ex5 certo tempore.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.