[107]
'fecit fecerit'? quis umquam edixit isto modo? quis umquam
eius rei1 fraudem aut periculum proposuit edicto, quae
neque post edictum reprehendi2 neque ante edictum provideri
potuit?iure, legibus, auctoritate omnium qui consulebantur,
testamentum P. Annius3 fecerat non improbum, non inofficiosum,
non inhumanum: quodsi ita fecisset, tamen
post illius mortem nihil de testamento illius novi iuris
constitui oporteret. Voconia lex te videlicet delectabat.
imitatus esses ipsum illum4 C. Voconium5, qui lege sua hereditatem
ademit nulli neque virgini neque mulieri: sanxit in
posterum, qui post eos censores census esset, ne quis
heredem virginem neve mulierem faceret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.