[25]
huic ego
homini iam
ante denuntio, si a me causam hanc vos agi volueritis,
rationem illi defendendi totam esse mutandam, et ita mutandam1
ut, meliore et honestiore condicione2 quam qua ipse
vult uti, imitetur homines eos quos ipse vidit amplissimos,
L. Crassum et M. Antonium, qui nihil se arbitrabantur ad
iudicia causasque amicorum praeter fidem et ingenium
adferre oportere. nihil erit quod me agente arbitretur
iudicium sine magno multorum periculo posse corrumpi.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.