[45]
te vero, Caecili, quem ad modum
sit elusurus, quam omni ratione iactaturus, videre iam
videor; quotiens ille tibi potestatem optionemque facturus
sit ut eligas utrum velis—factum esse necne, verum esse an
falsum—utrum dixeris, id contra te futurum. qui tibi
aestus, qui error, quae tenebrae, di immortales, erunt,
homini minime malo! quid? cum accusationis tuae
membra dividere coeperit et in digitis suis singulas partis
causae constituere? quid? cum unum quidque transigere,
expedire, absolvere? ipse profecto metuere incipies ne
innocenti periculum facessieris1.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 facessieris pq (quam formam in quibusdam codd. iam tum exstare testatur Priscianus): facessiveris Zielinski: facesseris plerique codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.