[14]
hi sciunt hoc non modo
a me petitum esse, sed ita saepe et ita vehementer esse
petitum ut aut causa mihi suscipienda fuerit aut officium
necessitudinis repudiandum. sed quid ego his testibus
utor, quasi res dubia aut obscura sit? adsunt homines ex
tota provincia nobilissimi, qui praesentes vos orant atque
obsecrant, iudices, ut in actore causae suae deligendo
vestrum iudicium ab suo1 iudicio ne discrepet. omnium
civitatum totius Siciliae legationes adsunt praeter duas2
civitates; quarum duarum si adessent, duo crimina vel
maxima minuerentur quae cum his3 civitatibus C. Verri
communicata sunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.