[5]
adductus1 sum, iudices, officio, fide,
misericordia, multorum bonorum exemplo, vetere2 consuetudine
institutoque maiorum, ut onus huius laboris atque
offici non ex meo, sed ex meorum necessariorum tempore
mihi suscipiendum putarem.
quo in negotio tamen illa me res3, iudices, consolatur,
quod haec quae videtur esse accusatio mea non potius
accusatio quam defensio est existimanda. defendo enim
multos mortalis, multas civitates, provinciam Siciliam totam;
quam ob rem, quia4 mihi unus est accusandus, prope modum
manere in instituto meo videor et5 non omnino a defendendis
hominibus sublevandisque discedere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.