[51]
falsum subornavit testem Roscius
Cluvium! cur tam sero? cur cum altera pensio
solvenda esset, non tum cum prima? nam iam antea HS
iↃↃↃ dissolverat. deinde, si iam persuasum erat Cluvio ut
mentiretur, cur potius HS ccciↃↃↃ quam ccciↃↃↃ ccciↃↃↃ
ccciↃↃↃ data dixit Fannio a Flavio, cum ex restipulatione
pars eius dimidia Rosci esset? iam intellegis, C. Piso,
sibi soli, societati nihil Roscium petisse. hoc quoniam
sentit Saturius esse apertum, resistere et repugnare contra
veritatem non audet, aliud fraudis et insidiarum in eodem
vestigio deverticulum reperit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.