[48]
dic nunc, si potes, si res, si causa patitur, Cluvium esse
mentitum! mentitus est Cluvius? ipsa mihi veritas
manum iniecit et paulisper consistere et commorari coegit.
Vnde hoc totum ductum et conflatum mendacium est?
Roscius est videlicet homo callidus et versutus. hoc
initio cogitare coepit: 'quoniam Fannius a me petit
HS iↃↃↃ, petam a C. Cluvio, equite Romano, ornatissimo
homine, ut mea causa mentiatur, dicat decisionem factam
esse quae facta non est, HS ccciↃↃↃ a Flavio data esse
Fannio quae data non sunt.' est hoc principium improbi
animi, miseri ingeni, nullius consili.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.