[28]
quoniam ille hic constitit paulisper, mihi quoque
necesse est paulum commorari. Panurgum tu, Saturi,
proprium Fanni dicis fuisse. at ego totum Rosci fuisse
contendo. quid erat enim Fanni? corpus. quid Rosci?
disciplina. facies non erat, ars erat pretiosa. ex qua
parte erat Fanni, non erat HS ∞, ex qua parte erat
Rosci, amplius erat HS ccciↃↃↃ iↃↃↃ; nemo enim illum
ex trunco corporis spectabat sed ex artificio comico aestimabat;
nam illa membra merere per se non amplius poterant
duodecim aeris, disciplina quae erat ab hoc tradita locabat
se non minus HS ccciↃↃↃ iↃↃↃ.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.