[93]
age nunc ceteras quoque
facultates1 consideremus. erat tum multitudo sicariorum, id quod
commemoravit Erucius, et homines impune occidebantur. quid? ea
multitudo quae erat? opinor, aut eorum qui in bonis erant occupati,
aut eorum qui ab eis conducebantur ut aliquem occiderent. si eos
putas qui alienum appetebant, tu es in eo numero qui nostra pecunia
dives es; sin eos quos qui leviore nomine appellant percussores
vocant, quaere in cuius fide sint et clientela; mihi crede, aliquem de
societate tua reperies; et, quicquid tu contra dixeris, id cum
defensione nostra contendito; ita facillime causa Sex. Rosci cum tua
conferetur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 quoque facultates edd. VR. Garatoni: facultates quoque codd. (cf. ยง83)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.