[8]
quod si aut causa criminis aut facti suspicio
aut quaelibet denique vel minima res reperietur1 quam ob rem
videantur illi non nihil tamen in deferendo nomine secuti, postremo
si praeter eam praedam quam dixi quicquam aliud causae
inveneritis, non recusamus quin illorum2 libidini Sex. Rosci vita
dedatur. sin aliud agitur nihil nisi ut eis ne quid desit quibus satis
nihil est, si hoc solum hoc tempore pugnatur ut ad illam opimam
praeclaramque praedam damnatio Sex. Rosci velut cumulus accedat,
nonne cum multa indigna tum vel hoc indignissimum est, vos idoneos
habitos per quorum sententias iusque iurandum id adsequantur
quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consuerunt3? qui ex civitate
in senatum propter dignitatem, ex senatu in hoc consilium delecti
estis propter severitatem, ab his4 hoc postulare
homines sicarios atque gladiatores, non modo ut supplicia vitent
quae a vobis pro maleficiis suis metuere atque horrere debent verum
etiam ut spoliis ex5 hoc iudicio ornati auctique discedant?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.