[57]
simillima est accusatorum
ratio. Alii vestrum anseres sunt qui tantum modo clamant, nocere
non possunt, alii canes qui et latrare et mordere possunt. cibaria
vobis praeberi videmus; vos autem maxime debetis in eos impetum
facere qui merentur. hoc populo gratissimum est. deinde, si
voletis, etiam tum cum veri simile erit aliquem1 commisisse, in
suspicione latratote; id quoque concedi potest. sin autem sic agetis
ut arguatis aliquem patrem occidisse neque dicere possitis aut qua re
aut quo modo, ac tantum modo sine suspicione latrabitis, crura
quidem vobis nemo suffringet, sed, si ego hos bene novi, litteram
illam cui vos usque eo inimici estis ut etiam Kal. omnis2 oderitis ita
vehementer ad caput adfigent3 ut postea neminem alium nisi fortunas
vestras accusare possitis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.