[136]
sciunt ei qui me norunt me pro mea1 tenui infirmaque
parte, postea quam id quod maxime volui fieri non potuit, ut
componeretur, id maxime defendisse ut ei vincerent qui vicerunt.
quis enim erat qui non videret humilitatem cum dignitate de2
amplitudine contendere? quo in certamine perditi civis erat non se
ad eos iungere quibus incolumibus et domi dignitas et foris auctoritas
retineretur. quae perfecta esse et suum cuique honorem et gradum
redditum gaudeo, iudices, vehementerque laetor eaque omnia
deorum voluntate, studio populi Romani, consilio et imperio et
felicitate L. Sullae gesta esse intellego.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.