[130]
ego haec a Chrysogono mea sponte remoto Sex. Roscio
quaero, primum qua re civis optimi bona venierint, deinde
qua re hominis eius qui neque proscriptus1 neque apud adversarios
occisus est bona venierint2, cum3 in eos solos lex scripta sit, deinde qua
re aliquanto post eam diem venierint quae dies in lege praefinita est,
deinde4 cur tantulo venierint. quae omnia si, quem ad modum solent
liberti nequam et improbi facere, in patronum suum voluerit
conferre, nihil egerit; nemo est enim qui nesciat propter
magnitudinem rerum multa multos partim improbante partim
imprudente5 L.
Sulla commisisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.