[120]
res porro abs te eius modi postulabatur ut nihil
interesset, utrum eam rem1 recusares an de maleficio confiterere.
quae cum2 ita sint, quaero abs te quam ob causam recusaris. cum
occiditur Sex. Roscius ibidem fuerunt. servos ipsos, quod ad me
attinet, neque arguo neque purgo; quod a vobis oppugnari3 video ne
in quaestionem dentur, suspiciosum est; quod vero apud vos ipsos in
honore tanto sunt, profecto necesse est sciant aliquid, quod si
dixerint perniciosum vobis futurum sit. — in dominos quaeri de servis
iniquum4 est. — at non quaeritur; sex. enim Roscius reus est; neque
enim5, cum de hoc quaeritur, in dominos quaeritur ; vos enim dominos6
esse dicitis. — cum Chrysogono sunt.
— ita credo; litteris eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur ut inter
suos omnium deliciarum atque omnium artium puerulos ex tot
elegantissimis familiis lectos velit hos versari, homines paene
operarios, ex Amerina disciplina patris
familiae rusticani.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.