[104]
quid? tu, vir optime, ecquid1 habes quod dicas? mihi
ausculta: vide ne tibi desis; tua quoque res permagna agitur. multa
scelerate, multa audaciter2, multa improbe fecisti, unum stultissime,
profecto tua sponte non de Eruci
sententia: nihil opus fuit te istic sedere3. neque enim accusatore muto
neque teste quisquam utitur eo qui de accusatoris subsellio surgit.
huc accedit quod paulo tamen occultior atque tectior vestra ista
cupiditas esset. nunc quid4 est quod quisquam ex vobis audire
desideret, eum quae facitis eius modi sint ut ea dedita opera a nobis5
contra vosmet ipsos facere videamini?
age nunc illa videamus, iudices, quae statim consecuta sunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.