[96]
occiso sex.
Roscio quis primus Ameriam nuntiat? Mallius Glaucia, quem iam
antea nominavi, tuus cliens et familiaris. quid attinuit eum
potissimum nuntiare quod, si nullum iam ante consilium de morte ac
de bonis eius inieras nullamque societatem neque sceleris neque
praemi cum homine ullo coieras, ad te minime omnium pertinebat?
— Sua sponte Mallius nuntiat. — quid, quaeso1, eius intererat? an,
cum Ameriam non huiusce rei causa venisset, casu accidit ut id quod
Romae audierat primus nuntiaret? cuius rei causa venerat Ameriam?
'non possum' inquit 'divinare.' eo rem iam adducam ut nihil
divinatione opus sit. qua ratione T. Roscio Capitoni2 primo3 nuntiavit?
cum Ameriae Sex. Rosci domus uxor liberique essent, cum tot
propinqui cognatique optime convenientes, qua ratione factum est ut
iste tuus cliens, sceleris tui nuntius, T. Roscio Capitoni potissimum
nuntiaret?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.