[91]
verum, ut fit, multa saepe imprudentibus imperatoribus vis
belli ac turba molitur. dum is in aliis rebus erat occupatus qui
summam rerum administrabat, erant interea qui suis volneribus
mederentur; qui, tamquam si offusa rei publicae sempiterna nox
esset, ita ruebant in tenebris omniaque miscebant; a quibus miror ne
quod iudiciorum esset vestigium non subsellia quoque esse combusta;
nam et accusatores et iudices sustulerunt. hoc commodi est quod
ita vixerunt ut testis omnis, si cuperent, interficere non possent;
nam, dum hominum genus erit, qui accuset eos non deerit; dum
civitas erit, iudicia fient. verum, ut coepi dicere, et Erucius, haec si
haberet in causa quae commemoravi, posset ea quamvis diu dicere,
et ego, iudices, possum; sed in animo est, quem ad modum ante dixi,
leviter transire ac tantum modo perstringere unam quamque rem, ut
omnes intellegant me non studio accusare sed officio defendere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.