[77]
reliquum est ut per servos id admiserit. O, di immortales, rem
miseram et calamitosam! quid1? in tali crimine quod innocenti2 saluti
solet esse ut servos in quaestionem polliceatur3, id Sex. Roscio facere
non licet? vos qui hunc accusatis omnis eius servos habetis; unus
puer victus cotidiani administer4 ex tanta familia Sex. Roscio relictus
non est. te nunc appello, P. Scipio, te, M. Metelle5; vobis advocatis,
vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos in quaestionem ab
adversariis Sex. Roscius postulavit; meministisne T. Roscium6
recusare? quid? ei servi ubi sunt? Chrysogonum, iudices, sectantur;
apud eum sunt in honore et7 in pretio. etiam nunc ut ex eis quaeratur
ego postulo, hic orat atque obsecrat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.