[75]
qua in re praetereo illud quod mihi
maximo argumento ad huius innocentiam poterat esse, in rusticis
moribus, in victu arido, in hac horrida incultaque vita istius modi
maleficia gigni non solere. Vt non omnem frugem neque arborem in
omni agro reperire possis, sic non omne facinus in omni vita nascitur.
in urbe luxuries creatur, ex luxuria1 exsistat avaritia necesse est, ex
avaritia erumpat audacia, inde omnia scelera ac2 maleficia gignuntur;
vita autem haec rustica quam tu agrestem vocas parsimoniae,
diligentiae, iustitiae magistra est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.