[21]
ne diutius teneam1, iudices, societas
coitur. cum nulla iam proscriptionis mentio fieret2, cum etiam qui3
antea metuerant redirent ac iam defunctos
sese periculis arbitrarentur, nomen refertur in tabulas Sex. Rosci4,
hominis studiosissimi nobilitatis; manceps fit Chrysogonus; tria
praedia vel nobilissima Capitoni propria traduntur, quae hodie
possidet; in reliquas omnis fortunas iste T. Roscius nomine
Chrysogoni, quem ad modum ipse dicit, impetum facit. haec5 omnia,
iudices, imprudente L. Sulla facta esse certo6 scio.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 diutius vos teneam ed. V
2 cum nulla... fieret Charisius (K. i. 264) Diomedes (K. i. 390): cum... nulla fieret codd.
3 qui omnes qui Diomedes
4 nomen... Rosci Charisius et Diomedes, om. codd.
5 facit haec bona emuntur sestertiorum duobus milibus nummum add. codd. (ex ยง6): del. Kayser
6 certo s: certe mei
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.