[54]
verum concedo tibi
ut ea praetereas quae, cum taces, nulla esse concedis; illud1 quidem,
voluisse exheredare, certe tu planum facere debes. quid ergo adfers
qua re id factum putemus? vere nihil potes dicere2; finge aliquid
saltem commode ut ne plane videaris id facere quod aperte facis,
huius miseri fortunis et horum virorum talium dignitati inludere.
exheredare filium voluit. quam ob causam? 'nescio.'
exheredavitne? 'non.' quis prohibuit? 'cogitabat.' cogitabat3? cui dixit?
'nemini.' quid est aliud iudicio ac legibus ac maiestate vestra abuti
ad quaestum atque ad4 libidinem nisi hoc modo accusare atque id
obicere quod planum facere non modo
non possis verum ne coneris quidem?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.