[127]
in quem hoc dicam quaeris, Eruci? non in eum quem vis et
putas; nam Sullam et oratio mea ab initio et ipsius eximia virtus
omni tempore purgavit. ego haec omnia Chrysogonum fecisse dico, ut
ementiretur, ut malum civem Sex. Roscium1 fuisse fingeret, ut eum
apud adversarios occisum esse diceret, ut his de2 rebus a legatis
Amerinorum doceri L. Sullam passus non sit. denique etiam illud
suspicor, omnino haec bona non venisse; id quod postea, si per vos,
iudices, licitum erit, aperietur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.